SYCOPHANTAE

SYCOPHANTAE
SYCOPHANTAE
Graece Συκοφάνται, dicti sunt Athenis, qui ficus aliis surripientes indicarent, reste Festô, vel qui ficus ex urbe exportantes proderent, ut habet Plut. de Curios. a ficuum delatione. Lex enim erat in ea Civitate. Ficus Athenis alio ne importanto, cuius saepe meminerunt Graeci in suis commentarlis: interque eos Interpres inprimis Comici ad Plutum et alibi, Ister quoque in Atticis etc. Sam. Peiitus Comment. in LL. Atticae l. 5. tit. 5. Qui igitur contra legem delinquentes ob parvulum lucrum persequebantur, Sycaphantae sunt dicti. Vox dein translata ad denotandos Auscultatores seu Delatores quoscumque, invisissimum hominum genus, qui in Principum inprimis Aulis locum inveniunt, uti supra vidimus, de variis gentibus, Romanis praecipue, in voce Auscultatores. Apud hos enim rabies ista, cum iam ante sensim grassari incepisset, caput tandem sub Tiberio inperimis extulit, teste Sueroniô in Tib. c. 61. ubi ab Imperatore decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus, neminique delatorum sidem abrogatam, refert: liberrime indignante Seneca de Benef. l. 3. c. 26. Vitellius dein in Mathematicis inptimis deferendis, aurem illis praebuit, Sueton, in eo c. 14. summô vero stuliô eos affectavit Domitianus, c. 12. dum bona vivorum et mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur: de cuius temporis iniria et nimia apud sceleratum Principem horum hominum libertate, graviter conqueritur Plin. in Panegyr. Traiani. De eodem Iuvenalis, Sat. 1. v. 33.
----- Et post hunc magni delator amici,
Et cito rapturus de nobilitate comesa
Quod supcrest, etc.
Et haec quidem Tyrannide iam confirmatâ: Initiô vero Principatus siscales calumnias magnâ calumniantium poenâ repressit, serebaturque vox eius: princpes, qui delatores non castigat, irritat, Sueton. in Domitian. c. 6. Unde Martialis, l. Spectac. Epigr. 4.
Turba gravis paci, placidaeque inimica quieti,
Quae semper miseras sollicitabat opes:
Traducta est Gyaris. ——
Contra Titus eiusdem stater, flagellatos per arenam egit, Sueton. in eo, c. 8. Eosdem Pertinax urbe expulit: Gordianus pattim patibulis suffixit; partim exiliô multavit, Opilius Macrinus, si non probarent obiecta crimina, capite multabat, si probarent, oblatô praemiô infames dimittebat, Iul. Capitolin. in eo, c. 12. i. e. ex lege Rhemnia K. notam frontibus eorum candenti ferrô imprimebat. Traianus e medio sustulit, etc. Honorii inprimis tempora laudata, de quo Claudian. l. 2. de laudibus Stiliconis, v. 119.
Denique non dives suô te pro rure paterno,
Vel Laribus, pallet; non Insidiator oberrat
Facturus quemcumque reum. ——
Vide Thomam Dempstet. in Rosin. Antiqq. Rom. Paralipom. ad l. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Zunge — 1. An der Zunge des Bewerbes hüpft der Name des Geliebten. 2. An der Zunge erkennt man den Kopf (Menschen). 3. Auf der Zunge Honig, unter der Zunge Essig. 4. Auf eine wunde Zunge muss man keinen Pfeffer streuen. 5. Beherzte Zunge, blödes Herz.… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Placidus Böcken — (or Böckhn) (b. at Munich, in Bavaria, 13 July1690, d. at Salzburg, 9 February1752) was a German Benedictine canon lawyer, and Vice Chancellor of the University of Salzburg.LifeHe entered the Order of St. Benedict at an early age, made his… …   Wikipedia

  • Placidus Bocken —     Placidus Böcken     † Catholic Encyclopedia ► Placidus Böcken     (BÖCKHN).     A German Benedictine, canonist, and Vice Chancellor of the University of Salzburg, b. at Munich, in Bavaria, 13 July 1690, d. at Salzburg, 9 February, 1752. He… …   Catholic encyclopedia

  • ABYDOS GEMINA Val. Flacco dicitur — Argonaut. l. 1. v. 284. Appropinquantibus enim apparet gemina, propter Sesti vicinitatem: Dirimique procul non aequore visa Coeperat a gemina discedere Sestos Abydo. Dicitur autem haec Abydos, et hoc Abydon, Inter alia autem celebris fuit sapore… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARGIVI — populi Graeciae, ab Argis dicti, quorum est frequens mentio apud Poetas. Hesychius, Α᾿ργεῖοι, οἱ Ε῞λληνες. Argivi autem furacitatis olim ita notati sunt, ut ab illis adagium ortum sit, cuius meminit. Suidas, Α᾿ργεῖοι φῶρες, ἐπὶ τῶν προδίλως… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELATORES — vide de iis hic passim, inprimis in vocibus Auscultatores, Cognitores, Portarius, Relegatio, Sycophantae, Vetus Consuet …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FICUS — I. FICUS Mauritaniae Caesar. opp. Anton. II. FICUS arbor et fructus. et quidem illa Plin. l. 15. c. 18. Amplissima est, quaedamque et pyris magnitudine aemula. Idem l. 12. c. 5. In India vero, ipsa se semper ferens, vastis diffunditur ramis:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MENDACES et gloriosi — in Colacinae sacro quaerendi, Plaut. in Curcul. Actu 4. sc. 1. Qui periurum convenire vult hominem, mitto in comitium; Qui mendacem gloriosum, apud Cloacinae sacrum. ub Turnebus aliique putant Cluacinam, cum dicta sit a cluendo, quod celebrari et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYXUS — quidam Cereris sacerdos, qui cum esset alazon et gloriosus, hinc Proverb. ortum; βαβαὶ μύξος, περὶ τῶ μεγαλαυχούντων: Ita nonnulli. Salmas. vero μύξος appellativum esse docet idemque significare, quod iactabundus et gloriosus: a μύξα, quod, idem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALLIUM — I. PALLIUM Veteribus in genere omne vestimenti genus significavit, quam apertum, tam clausum, ut etiam Toga Pallio rotundum dicatur Isidoro; Abusive pro Palliolo quoque sumi fuisse folitum supra vidimus: Proprie vero ac fimpliciter communique… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”